monumenta.ch > Cassiodorus > DECIUS XXV.
Cassiodorus, Chronicon, IMPERATORES ROMANI., , PHILIPPUS XXIV. <<<     >>> GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI.

DECIUS XXV.

1 His coss. Decius lavacra publica aedificavit, quae suo nomine appellari iussit.
2 Decius cum filio suo in Abricio Thraciae loco a Gothis occiditur.
3 Cui successit Gallus et Volusianus.
4 Gallus cum Volusiano filio, qui regnaverunt annis 2 et mensibus 4; quantum ad consulatum autem annis tantum duobus.
5 Sub quibus hi consules fuerunt.